monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 10
Declamaverat apud illum hanc ipsam controversiam VARUS QVINTI(LI)VS, tunc Germanici gener, ut praetextatus; cum descripsisset circumstantium (indignationem), quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publici[um] voti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, revocaverunt. CESTIUS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas, revocaverunt? nam et ante posuisti (istam) similitudinem, quia et haec de carcere exierat. cum multa dixisset, novissime adiecit rem, quam omnes improbavimus: 'ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit. ' filium obiurgabat, patri male dixit.