monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 24
Ita igitur et nunc vidit Deus opera, quia conversi sunt a via sua pessima: non verba audivit quae solebat Israel saepe promittere: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus; sed opera conspexit: et quia mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem, libenter mutavit sententiam, quia vidit opera commutata. Quin potius Deus perseveravit in proposito suo misereri volens ab initio: nemo enim punire desiderans, quod facturus est comminatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below