monumenta.ch

Servius Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, 0, 1
In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita, titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo librorum, explanatio. Vergilii haec vita est. patre Vergilio matre Magia fuit; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. diversis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below