| 192 | In quadam autem chronica legitur quod mari ab illo loco exiccato a beato Cyrillo Morauorum episcopo Romam translatum est. |
| CLXVII De sancto Grisogono |
| 1 | Grisogonus iussu Diocletiani in carcerem recluditur ubi sancte Anastasie alimoniis fouebatur. |
| 2 | Cum ergo Anastasiam uir eius in artissima custodia posuisset, Grisogono qui eam erudierat talia scripta direxit: ‘Sancto confessori Christi Grisogono Anastasia. |
| 3 | Sacrilegi iugum mariti suscepi, cuius deo miserante torum mentita infirmitate declinans die noctuque domini nostri Ihesu Christi amplector uestigia. |
| 4 | Cum iste patrimonium meum ex quo illustratur cum indignatione ac turpibus ydolatris exhauriat, me quoque uelut magam atque sacrilegam custodie tam grauissime mancipauit ut me uitam temporalem amittere suspicer. |
| 5 | Nihil enim superest nisi ut amisso spiritu morti succumbam. |
| 6 | In qua morte licet glorier, tamen mea mens ualde conteritur quia opes mee quas deo deuoueram a turpibus consumuntur. |
| 7 | Vale, uir dei, et memento mei’. |
| 8 | Cui Grisogonus sic respondit: ‘Vide ne turberis in hoc quod pie uiuenti tibi inferantur aduersa. |
| 9 | Non enim deciperis, sed probaris. |
| 10 | Cito ad te placitum tempus conuertet et quasi post noctis tenebras floridum dei lumen aspicies atque post glaciei frigus aurea tibi tempora et serena succedent. |
| 11 | Vale in domino et ora pro me’. |
| 12 | Denique cum beata Anastasia sic in custodia artaretur ut uix ei panis quadrans daretur, extimans se morituram sancto Grisogono epistolam in hec uerba scripsit: ‘Confessori Christi Grisogono Anastasia. |
| 13 | Finis uenit corporis; memento mei, ut egredientem animam meam ipse suscipiat pro cuius amore ista sustineo que ex ore huius uetule recognoueris’. |
| 14 | Cui ille rescripsit: ‘Semper est ut lumen tenebre antecedant. |
| 15 | Sic etiam post infirmitatem salus reuertitur et uita post mortem promittitur. |
| 16 | Vno fine concluduntur et aduersa huius mundi et prospera ne uel tristibus desperatio uel letis elatio dominetur. |
| 17 | Vnum mare est in quo nauicule corporis nostri uelificant et sub uno corporis gubernatore anime nostre nautico funguntur officio. |
| 18 | Quorundam igitur naues fortissimis carinarum nexibus solidate crebros equoris concitatos fluctus illese pretereunt. |
| 19 | Quorundam uero fragilis iunctura lignorum etiam in tranquillo uicinum morti conficiunt cursum. |
| 20 | Tu autem, o Christi famula, crucis tropheum tota mente constringe et te ipsam prepara ad opus dei’. |
| 21 | Igitur Diocletianus Aquileie partibus positus ceteros christianos occidens sanctum Grisogonum sibi presentari iussit. |
| 22 | Cui cum diceret: «Accipe potestatem prefecture tue et consulatum generis tui et sacrifica diis», respondit Grisogonus: «Vnum deum in celo adoro et dignitates tuas quasi lutum contempno». |
| 23 | Data igitur super eum sententia ad quendam locum ducitur et ibidem protinus decollatur circa annos domini CCLXXXVII. Cuius corpus cum capite sanctus Zelus presbiter sepeliuit. |
| CLXVIII De sancta Katherina |