monumenta.ch > Ambrosius > 10 > 59 > 58 > 79 > 57 > 41 > 23 > 61 > 67 > 90 > 12 > 74 > 86 > 27 > 50 > 25 > 15
Ambrosius, De Tobia, § 14 <<<     >>> § 16

Ambrosius, De Tobia, § 15

1 graue uocabulum debitorum.
2 debita peccata dicuntur, debitores quoque criminosi appellantur; sic enim et isti sicut illi de capite decernunt.
3 culpae tamen habent nominum suorum ut factorum diuersitatem: debita quamuis diuersae quantitatis unum habent nomen, unum onus, unum periculum.
4 nescit ergo quid poscat infelix qui pecuniam petit mutuam: quid accipiat ignorat.
Ambrosius HOME

bnf1732.252