monumenta.ch > Ambrosius > 64 > 49 > 26 > 18 > 45 > 32 > 62 > 89 > 33 > 20 > 30 > 14 > 54 > 34 > 28 > 22 > 24 > 52 > 72 > 13 > 91 > 60 > 80 > 68 > 65 > 77 > 53 > 35 > 83 > 31 > 37
Ambrosius, De Tobia, § 36 <<<     >>> § 38

Ambrosius, De Tobia, § 37

1 leuari corpus et ad faeneratoris domum exsequiarum ordinem duci; sed etiam inde clausorum mugitu talia personabant.
2 ibi quoque funus esse crederes, ibi mortuos plangi putares, nec fallebat sententia nisi quod plures constabat illic esse morituros.
3 uictus religionis consuetudine faenerator - nam alibi suscipi pignora etiam ista dicuntur - rogat ut ad tumuli locum reliquiae deferantur.
4 tunc tantum uidi humanos faeneratores, grauari me: tamen ego eorum humanitatem memorabam prospicere, ne postea se quererentur esse fraudatos, donec feretro colla subiecti ipsi defunctum ad sepulchra deducerent, grauiore maerore deflentes pecuniae suae funus.
Ambrosius HOME

bnf1732.263