monumenta.ch > Ambrosius > 64 > 49 > 26 > 18 > 45 > 32 > 62 > 89 > 33 > 20 > 30 > 14 > 54 > 34 > 28 > 22 > 24 > 52 > 72 > 13 > 91 > 60 > 80 > 68 > 65 > 77 > 53 > 35 > 83 > 31 > 37 > 78 > 17 > 85 > 39 > 76 > 92 > 51
Ambrosius, De Tobia, § 50 <<<     >>> § 52

Ambrosius, De Tobia, § 51

1 Sed forte dicas quia scriptum est: alienigenae faenerabis et non consideras quid euangelium dicat, quod est plenius.
2 sed hoc interim sequestremus: legis ipsius uerba considera.
3 fratri tuo non faenerabis inquit ad usuram; alienigenam exiges.
4 quis erat tunc alienigena nisi Amalech, nisi Amorraeus, nisi hostis? ibi inquit usuram exige.
5 cui merito nocere desideras, cui iure inferuntur arma, huic legitime indicuntur usurae.
6 quem bello non potes facile uincere, de hoc cito te potes centesima uindicare.
7 ab hoc usuram exige quem non sit crimen occidere.
8 sine ferro dimicat qui usuram flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur qui fuerit usurarius exactor inimici.
9 ergo ubi ius belli, ibi etiam ius usurae.
10 frater autem tuus omnis, fidei primum, deinde Romani iuris est populus: narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te.
Ambrosius HOME

bnf1732.271