monumenta.ch > Ambrosius > 64 > 49 > 26 > 18 > 45 > 32 > 62 > 89 > 33 > 20 > 30 > 14 > 54 > 34 > 28 > 22 > 24 > 52 > 72 > 13 > 91 > 60 > 80 > 68
Ambrosius, De Tobia, § 67 <<<     >>> § 69

Ambrosius, De Tobia, § 68

1 petamus ergo, ut custodiat in nobis Christus hoc pignus, quod ipse donauit, et depositum suum conmendatumque conseruet; nihil enim accepit a nobis, sed ipse nobis credidit quod nostrum non erat.
2 et ideo detrimento honestatis adficitur qui depositum uiolarit alienum.
3 si commendatum hominis nulla debemus fraude uiolare, quanto magis diuinum et spiritale depositum bona fide seruare nos congruit, ne et existimationis et utilitatis grauia damna subeamus!
Ambrosius HOME

bnf1732.280

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik