monumenta.ch > Ambrosius > 77 > 17 > 81 > 85 > 47 > 66 > 51 > 93 > 88 > 19 > 63 > 10 > 44 > 40 > 58 > 61 > 59 > 57 > 79 > 67 > 41 > 23 > 12 > 38 > 16 > 50 > 84 > 74 > 27 > 43 > 15 > 87 > 36 > 25 > 42 > 71
Ambrosius, De Tobia, § 70 <<<     >>> § 72

Ambrosius, De Tobia, § 71

1 i est autem et aliud pignus, quod lex spiritalis prohibet auferri et si datum fuerit, reddi iubet ante solis occasum, quod homo debitor reddit et ipse protulit.
2 debitor est autem omnis qui audit uerbum regni et non intellegit.
3 uenit malus et rapuit quod seminatum est in corde ipsius.
4 noli ergo introire in domum eius, ut illud pignus accipias.
5 uae enim qui scandalizauerit unum de pusillis istis! si sua stultitia amiserit pignus suum, tu non habebis delictum.
6 si autem pauper fuerit, redde pignus ante solis occasum; pignus autem uestimentum est.
7 si sibi diues uidetur, ipse se decipit, si pignus tradiderit suum: si autem pauper, qui non habeat diuitias spiritus, redde illi uestimentum suum ante solis occasum.
Ambrosius HOME

bnf1732.281

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik