monumenta.ch > Ambrosius > 64 > 49 > 26 > 18 > 45 > 32 > 62 > 89 > 33 > 20 > 30 > 14 > 54 > 34 > 28 > 22 > 24 > 52 > 72 > 13 > 91
Ambrosius, De Tobia, § 90 <<<     >>> § 92

Ambrosius, De Tobia, § 91

1 Sed non his tantam uirtutum finibus contentus sanctus Tobias mercennario quoque sciuit soluendam esse mercedem.
2 dimidium usque optulit meritoque pro mercennario inuenit angelum.
3 et tu unde scis, ne forte iustum aliquem mercede defraudes, peius, si infirmum - uae enim illi qui scandalizauerit unum de pusillis istis! - qui scis an in eo angelus sit? neque enim dubitare debemus quod in mercennario possit esse angelus, cum esse possit Christus, qui in minimo quoque esse consueuit.
Ambrosius HOME

bnf1732.290