monumenta.ch > Ambrosius > 77 > 17 > 81 > 85 > 47 > 66 > 51 > 93 > 88 > 19 > 63 > 10 > 44 > 40 > 58 > 61 > 59 > 57 > 79 > 67 > 41 > 23
Ambrosius, De apologia David, § 22 <<<     >>> § 24

Ambrosius, De apologia David, § 23

1 ideoque dictum est a domino Iesu Christo ad seruum suum Dauid, ut mysterium declararet: quoniam tu hoc fecisti in occulto, et ego faciam hoc uerbum coram omni Istrahel in conspectu solis huius.
2 et primo quidem nesciens sacramentum commotus est Dauid indignatione, sed non errauit affectu.
3 postea uero ubi cognouit mysterium magnum - magnum enim sacramentum Christi et ecclesiae - , uidens remissionem futuram omnium peccatorum, praeuidens fulgorem gratiae per lauacrum regenerationis et infusionem spiritus sancti ait securus neniae: peccaui domino, ut et ipse in eorum ueniret consortium quibus culpae remissio proueniret.
4 aduertis quemadmodum peccatum proprium deplorauerit? quis igitur ei miretur esse dimissum?
Ambrosius HOME

bnf1732.374