monumenta.ch > Ambrosius > 64 > 49 > 26 > 18 > 45 > 32 > 62 > 89 > 33 > 20 > 30 > 14 > 54 > 34 > 28 > 22 > 24 > 52 > 72 > 13 > 91 > 60 > 80 > 68 > 65 > 77 > 53 > 35 > 83
Ambrosius, De apologia David, § 82 <<<     >>> § 84

Ambrosius, De apologia David, § 83

1 muri itaque Hierusalem fidei propugnacula, disputationum munimenta, uirtutum culmina sunt: muri Hierusalem ecclesiarum conuentus sunt toto orbe fundati; ecclesia enim dicit: ego murus et ubera mea turris.
2 et bene Hierusalem muri ecclesiarum conuenticula, quoniam quisque bona fide atque opere ingreditur ecclesiam fit supernae illius ciuis et incola ciuitatis, quae descendit de caelo.
3 hos muros lapidum aedificat structura uiuorum.
Ambrosius HOME

bnf1732.382