monumenta.ch > Ambrosius > 21 > 11 > 18 > 6 > 12 > 20 > 4 > 14 > 10 > 19 > 22 > 13 > 5 > 4 > 3 > 15 > 21 > 23 > 47 > 17 > 38 > 8 > 9 > 16 > 40 > 21
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 20 <<<     >>> § 22

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 21

1 Iterum adiciens dicit: quare adscripsisti aduersum me mala et adposuisti mihi adulescentiae peccata? pulchre id aetatis arripuit ad querellam, quae magis ad uitium lubrica esse consueuit.
2 habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa uicina adulescentiae iuuentas bonae existimationis intuitum et uerecundiam delinquendi: adulescentia sola est inualida uiribus, infirma consiliis, uitio calens, fastidiosa monitoribus, inlecebrosa deliciis.
3 in tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi istius turbine, cur tam crebra naufragia inprouidae adscribuntur aetati ? unde praeclare Dauid totius temporis eius ueniam sibi a domino postulauit dicens: delictum iuuentutis meae et ignorantiae ne memineris, quia tunc maxime calor corporis feruet et aestu sanguinis uaporantis ignescit.
Ambrosius HOME

bnf1732.301