monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 19. <<<     >>> 21.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 20.

1 Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Solum verum Filium Dei qui dicit, et non vult dicere dominum verum, videtur negare.
2 Hoc igitur ordine confiteatur, si tamen confitetur, Palladius; et dicat utrum verum Dominum Dei Filium dicat.
3 » Palladius dixit: « Cum dicat Filius: Ut cognoscant te solum verum Dominum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3); affectu, an in veritate? » Ambrosius episcopus dixit: « Ioannes dixit in epistola sua: Hic est verus Deus (I Ioan. V, 20).
4 Nega hoc.
5 » Palladius dixit: « Cum dicam tibi verum Filium, profiteor veram etiam divinitatem.
6 » Ambrosius episcopus dixit: « Et in hoc est fraus; sic enim soletis dicere unam et veram divinitatem, ut Patris tantummodo, non etiam Filii veram et unam divinitatem dicatis.
7 Ergo si aperte vis dicere, quia ad Scripturas me provocas, dic quod dixit evangelista Ioannes: Hic est verus Deus: aut nega dictum.
8 » Palladius dixit: « Absque Filio alius genitus non est.
Ambrosius HOME

bnf8907.696