monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20 > 5 > 53 > 11 > 6 > 36 > 24 > 13 > 16 > 4 > 18 > 14 > 26
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 25. <<<     >>> 27.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 26.

1 Ambrosius episcopus dixit: « Ergo male dixit Arius, cum etiam Filius Dei habeat immortalitatem secundum divinitatem.
2 » Et addidit: « Bene dixit ergo, an male? » Palladius dixit: « Non consentio.
3 » Ambrosius episcopus dixit: « Cui non consentis? Anathema illi, qui non explicat fidei libertatem.
4 » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema.
5 » Palladius dixit: « Dicite quod vultis, eius est divinitas immortalis.
6 » Ambrosius episcopus dixit: « Cuius, Patris, an et Filii? » Et addidit: « Multas impietates congessit Arius.
7 Sed ad alia transeamus.
Ambrosius HOME

bnf8907.698

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik