monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20 > 5 > 53 > 11 > 6 > 36 > 24 > 13 > 16 > 4 > 18 > 14 > 26 > . . . > 31
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 30. <<<     >>> 32.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 31.

1 Item recitavit: « Solum potentem.
2 » Ambrosius episcopus dixit: « Potens est Filius Dei, an non? » Palladius dixit: « Qui omnia fecit, non est potens? Qui omnia fecit, minus potest? » Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Arius male dixit.
3 » Et addidit: « Vel in hoc damnas Arium? » Palladius dixit: « Unde scio qui sit? Ego pro me respondeo tibi.
4 » Ambrosius episcopus dixit: « Filius Domini Dei Deus potens est? » Palladius dixit: « Potens.
5 » Ambrosius episcopus dixit: « Deus bonus est? » Palladius dixit: « Iam dixi Filium Dei unigenitum esse potentem.
6 » Ambrosius episcopus dixit: « Dominum potentem.
7 » Palladius dixit: « Filium Dei potentem.
Ambrosius HOME

bnf8907.700