monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20 > 5 > 53 > 11 > 6 > 36 > 24 > 13 > 16 > 4 > 18 > 14 > 26 > . . . > 31 > 3 > 64 > . . . > 51 > 34 > 28 > 5 > 7 > 17 > 61 > 12 > 4 > 7 > 3 > . . . > . . . > 46 > 68 > 2 > 20 > 10 > 36 > 24 > 65 > 57 > 13 > 30 > 63 > 19 > 18 > 50 > 15 > 26 > 14 > 58 > 31 > . . . > 34 > . . . > 28 > 4 > 3 > 12 > 35
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 34. <<<     >>> 36.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 35.

1 Palladius dixit: « Pater maior est, an non? » Eusebius episcopus dixit: « Secundum divinitatem aequalis est Filius Patri.
2 Habes in Evangelio quod Iudaei persequebantur eum; quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ioan. V, 18).
3 Quod ergo impii persequentes confessi sunt, nos credentes negare non possumus.
4 » Ambrosius episcopus dixit: Et alibi habes: « Qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus obediens usque ad mortem » (Philip. II, 6).
5 Et « addidit: Vides quia in forma Dei aequalis est? Et formam, inquit, servi accepit (Ibid.).
6 In quo ergo minor est? Secundum formam utique servi, non Dei.
7 » Eusebius episcopus dixit: « Sicut in forma servi constitutus, inferior servo non fuit: ita in forma Dei constitutus, inferior Deo esse non potuit.
Ambrosius HOME

bnf8907.702