monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20 > 5 > 53 > 11 > 6 > 36 > 24 > 13 > 16 > 4 > 18 > 14 > 26 > . . . > 31 > 3 > 64 > . . . > 51 > 34 > 28 > 5 > 7 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 17.

1 Tu, Domine Iesu, uno momento mundum redemisti: Auxentius uno momento tot populos, quod in ipso est, trucidabit, alios gladio, alios sacrilegio? Meam basilicam petit cruento ore, sanguinolentis manibus.
2 Cui bene praesens respondit lectio: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas (Psal. XLIX, 16)? id est, non convenit paci et furori, non convenit Christo et Belial (II Cor. VI, 15).
3 Meministis etiam quod lectum est hodie Nabuthe (22, q. 8, c. Convenior, ยง Nabuthe), sanctum virum possessorem vineae suae, interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret; ubi rex, succisis vitibus, olus vile sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum tradam haereditatem; regem contristatum esse, quod sibi esset alienum ius relatione iusta negatum, sed muliebri consilio deceptum.
4 Nabuthe vites suas vel proprio cruore defendit (III Reg. XXI, 1 et seq.).
5 Si ille vineam non tradidit suam, nos trademus Ecclesiam Christi?
Ambrosius HOME