monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20 > 5 > 53 > 11 > 6 > 36 > 24 > 13 > 16 > 4 > 18 > 14 > 26 > . . . > 31 > 3 > 64 > . . . > 51 > 34 > 28 > 5 > 7 > 17 > 61 > 12 > 4 > 7 > 3 > . . . > . . . > 46 > 68 > 2 > 20 > 10 > 36 > 24 > 65 > 57 > 13 > 30 > 63 > 19 > 18 > 50 > 15 > 26 > 14 > 58 > 31 > . . . > 34 > . . . > 28
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 27. <<<     >>> 29.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 28.

1 Sed quid dicam de Apostolo, cum ipse Dominus clamet per prophetam: Audite me, populus meus.
2 Qui scitis iudicium, quorum in corde lex mea est (Esai. LI, 7).
3 Deus dicit: Audite me, populus meus.
4 Qui scitis iudicium; Auxentius dicit: Nescitis iudicium.
5 Videtis quia iam Deum contemnit in vobis, qui sententiam coelestis refutat oraculi? Audite me, inquit, populus meus, dicit Dominus.
6 Non dicit: Audite, gentes.
7 Non dicit: Audite, Iudaei.
8 Iam enim populus Dei qui fuerat, populus erroris est factus: et qui populus erroris erat, populus Dei esse coepit, quia in Christum credidit.
9 Iste ergo populus iudicat, cuius in corde lex divina est, non humana: lex non atramento scripta, sed spiritu Dei vivi: non in charta exarata, sed in corde signata: lex gratiae, non cruoris (II Cor. III, 3).
10 Quis igitur vobis iniuriam facit, qui recusat vestram, an qui eligit audientiam?
Ambrosius HOME