monumenta.ch > Ambrosius > . . . > 35 > 27 > 10 > 22 > 9 > . . . > 15 > . . . > 11 > . . . > . . . > 1 > 44 > 23 > . . . > . . . > . . . > 27 > 32 > . . . > . . . > . . . > 23 > 8 > 59 > . . . > 32 > . . . > 2 > . . . > 102 > 25 > . . . > 39 > 7 > . . . > 25 > . . . > 5 > 107 > 109 > 4 > 3 > 104 > 6 > 33 > 21 > 110 > 6 > 33
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 32. <<<     >>> 34.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 33.

1 Quid igitur non humiliter responsum a nobis est? Si tributum petit, non negamus.
2 Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat imperator, potestatem habet vindicandorum; nemo nostrum intervenit.
3 Potest pauperibus collatio populi redundare: non faciant de agris invidiam, tollant eos, si libitum est imperatori: non dono, sed non nego.
4 Aurum quaerunt, possum dicere: Argentum et aurum non quaero.
5 Sed invidiam faciunt, quia aurum erogatur.
6 Nec ego hanc invidiam perhorresco.
7 Habeo aerarios: aerarii mei pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum.
8 Utinam hoc mihi semper crimen ascribant, quia aurum pauperibus erogatur! Quod si obiiciunt quod defensionem ab iis requiram, non nego, sed etiam ambio.
9 Habeo defensionem, sed in orationibus pauperum.
10 Caeci illi et claudi, debiles et senes robustis bellatoribus fortiores sunt.
11 Denique munera pauperum Deum obligant; quia scriptum est: Qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17).
12 Praesidia bellatorum divinam saepe gratiam non merentur.
Ambrosius HOME