monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20 > 5 > 53 > 11 > 6 > 36 > 24 > 13 > 16 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 4.

1 At ille (Ibid., 3 et seq.) amore victus, qui quod speraret non habebat aliud; cum quartum iam mensem fluere cerneret, eo contendit, fretus quod consilio parentum emolliretur animus adolescentulae.
2 Occurrit pro foribus socer, generum introduxit; filiam reconciliavit; et ut laetiores dimitteret, triduo tenuit, quasi repararet nuptias: ac volenti abire, quartum quoque diem comperendinavit, praetenta humanitatis specie, moras innectendo.
3 Pari modo cum etiam quintum diem vellet adiungere superioribus, et iam novae deessent causae morandi; paterno tamen affectu retinendae filiae desiderium non deforet, promissam profectionis copiam distulit in meridiem, ut viam cibo curati adorirentur.
4 Post epulas quoque volens dilationem attexere, eo quod iam vesper appropinquaret, generi precibus, aegre licet, tamen acquievit.
Ambrosius HOME