monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 6, 5.

1 Ille iter suum (Ibid., 10 et seq.) perrexit laetus animi, quod dilectam sibi recuperavisset.
2 Qui uno comitati servulo, cum iam declinaret dies, festino viam celerabant gradu.
3 Mulier vehebatur iumento, viro nullus sensus laboris, qui fructu desiderii, simul et vario mulieris ac vernaculi sermone viam levaret.
4 Denique ubi Hierosolymam appropinquarunt, quae triginta stadiis aberat, quam tunc temporis Iebusaei tenebant; suggessit puer deflectendum in civitatem, quia sub noctem suspecta essent etiam illa, quae tutiora sunt, cavendaque tenebrarum ambigua; maxime quia locorum incolae non essent de filiis Israel.
5 Et ideo praevertendum, ne quid adversa studia gerentes insidiarum inferrent, obscuro noctis dolum quaerentibus ad perpetrandum facinus satis opportuno.
6 Sed domino eius haudquaquam placuit sententia, ut inter alienigenas hospitio succederent; cum Gaba et Rama non longe abessent civitates Beniamin.
7 Itaque praevalens sententia, posthabuit servuli suggestionem; quasi ex conditione consilium aestimaretur, et non consilio quamvis infima conditio allevaretur.
8 Et iam sol in occasu erat: denique vix occurrit, cum iam urgeretur vespere in civitatem succedere.
Ambrosius HOME