monumenta.ch > Ambrosius > . . . > . . . > 1 > . . . > 9 > 1 > . . . > 8 > 2 > 8 > 21 > 7 > 2 > 5 > 7 > 6 > 4 > 3 > 5 > 6 > 4 > 3 > 16 > . . . > 9 > 17 > 14 > 1 > 20 > 24 > 13 > 18 > 9 > 8 > 1 > 6 > 11 > 6 > 12 > 8 > 22 > 7 > 2 > 19 > 10 > 15 > 7 > 2 > 10 > 5 > 23 > 4 > 3 > 9 > 1 > 9 > 1 > 6 > 5 > 1 > 4 > 3 > 6 > 25 > 8 > . . . > 8 > 6
    >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 6.

1 Est autem mensura sapientiae, quae si supra mensuram sit, nocet; quia scriptum est: Noli esse multum sapiens (Eccl. VII, 17).
2 Et Paulus docuit secundum mensuram dari divisionem gratiarum, cum dicit: Quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, alii sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides sapientiae per spiritum scientiae secundum eumdem spiritum, fides in eodem spiritu (I Cor. XII, 7 et seq.); et dividi eam gratiam secundum voluntatem Spiritus.
3 Quod dividit, aequitatis est: quod autem secundum voluntatem suam dividit, potestatis.
4 Vel quia id velit unicuique conferre, quod profuturum noverit.
Ambrosius HOME