monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 7.

1 Haec est esca coelestis.
2 Significatur autem ex persona dicentis: Ecce ego pluam vobis panes de coelo (Ibid.): αἴτιον ergo, eo quod operatur Deus, qui irrigat mentes rore sapientiae: ὕλη, quia videntes animae et gustantes delectantur, et requirunt unde sit illud splendidius luce, dulcius melle.
3 Respondetur eis Scripturae serie: Hic est panis quem dedit vobis manducare Dominus (Ibid., 15); et hoc est Verbum Dei, quod disposuit Deus, vel ordinavit: quo pascitur anima prudentium, et delectatur: quod est candidum et suave, veritatis splendore illuminans, et virtutum suavitate demulcens audientium animas.
Ambrosius HOME