monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81 > 14 > 13 > 93 > 11 > 10 > 13 > 16 > 11 > 88 > 12 > 16 > 10 > 15 > 56 > 12 > 66 > 16 > 16 > 47 > 38 > 38 > 10 > 11 > 10 > 40 > 12 > 40 > 70 > 87 > 11 > 15 > 21 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 12. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 13.

1 Non alia etiam eius discipulus imitatione, qui et ipse dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Deut. XXXIII, 9 et seq.).
2 Non vidit enim studio, non vidit affectu; et fratres suos non scivit, quia Dominum scire desideravit.
3 Et hic recognovit verbum Domini, et custodivit testamentum eius, et imponet honorem in ara eius semper.
4 Benedic, Domine, fidem eius, sanctitatem, sedulitatem.
5 Benedictio tua veniat super caput eius, et super cervicem ipsius.
6 Sit honorificus inter fratres suos: sit in eo tauri species; ut ventilet corda inimicorum suorum, et sanctorum mentes demulceat, et iudicium sacerdotum tuorum in eo sicut lilium floreat (Ibid., 16 et seq).
7 Valete, fratres, et diligite me; quia ego vos diligo.
Ambrosius HOME