monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11 > 64 > 54 > 11 > 18 > 12 > 72 > 99 > 23 > 26 > 18 > 22
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 21. <<<     >>> 23.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 22.

1 Postremus superest et maximus locus, utrum ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur.
2 Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes.
3 Sibi habeant praesidia sua: suos si possunt, illa defendant.
4 Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur?
Ambrosius HOME