monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9 > 16 > 2 > 6 > 1 > 13 > 6 > 14 > 9 > 8 > 6 > 9 > 6 > 1 > 6 > 2 > 5 > 7 > 6 > 12 > 8 > 8 > 9 > 4 > 1 > 3 > 6 > 19 > 17 > 20 > 8 > 7 > 12 > 18 > 6 > 13 > 14 > 11 > 2 > 6 > 8 > 1 > 10 > 8 > 6 > 2 > 8 > 6 > 5 > 4 > 15 > 9 > 6 > 3 > 2 > 11 > 1 > 7 > 9 > 10 > 1 > 9 > 1 > 5 > 2 > 7 > 1 > 1 > 4 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 9.

1 Multos per annos Hebraeorum populum subditum Palaestini ac subiectum habebant; quoniam fidei praerogativam amiserat, qua victoriam patres adepti fuere.
2 Non penitus tamen interciderat insigne electionis apud auctorem suum, et funiculus haereditatis: sed quia rerum secundarum insolentia saepe extollebantur, dabat eos plerumque in potestatem hostium, ut more ingenii humani remedium malorum de coelo sibi quaererent.
3 Tunc enim Deo subditi sumus, cum adversis aliquibus urgemur: secundae res mentem extollunt.
4 Quod cum alias usu probatum sit, tum maxime in ea rerum conversione, qua rursus ad Hebraeos a Palaestinis versa vice res mutatae.
Ambrosius HOME