monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 11.

1 Pater illi erat de tribu Dan timens Deum (Iudic. XIII, 2 et seq.), haud ignobili genitus loco, praestans caeteris: mater utero sterilis, sed animi virtutibus haud infecunda; quae propriae hospitio mentis recipere meruit visionem angeli, mandatum tenuit, oraculum implevit.
2 Nec tamen passa sine viro scire vel divinitatis secretum, insinuavit marito visum sibi hominem Dei, praeclara specie, futurae sobolis ferentem oracula: qua pollicitatione sese fidentem cum coniuge fidem promissorum coelestium participare.
3 Quod ubi comperit, pie Deum precatus oravit; ut sibi quoque visionis eius gratia tribueretur, dicens: Ad me, Domine, angelus veniat tuus.
Ambrosius HOME