monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11 > 64 > 54 > 11 > 18 > 12 > 72 > 99 > 23 > 26 > 18 > 22 > 22 > 26 > 20 > 20 > 52 > 10 > 18 > 20 > 26 > 78 > 14 > 14 > 24 > 16 > 12 > 14 > 13 > 24 > 19 > 10 > 13 > 13 > 34 > 46 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 12.

1 Unde ego arbitror, non zelo mulieris, quae esset spectabilis pulchritudinis, aliquid eum suspectum habuisse, ut quidam existimavit: sed magis divinae zelo gratiae provocatum, conspectus sacri voluisse participari munere.
2 Neque enim vitiis animi prave affectus, tantam apud Dominum invenisset gratiam, ut angelus in eius domum reverteretur: qui monitis iis quae usus oraculi postulavisset, subito flammae vehementis elevatus specie, sese recepit.
3 Id formidolosum viro, mulier salubrius interpretata, in gaudium vertit, atque ademit sollicitudinem; eo quod prosperorum indicium, non adversantium sit visere Deum.
Ambrosius HOME