monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 8 > 8 > 7 > 8 > 4 > 9 > 1 > 10 > 5 > 3 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 1.

1 Quoniam in omnibus fere epistolis sollicite quaeris de Ecclesia, accipe quid agatur.
2 Postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri.
3 Nec iam Portiana, hoc est, extramurana basilica petebatur, sed basilica nova, hoc est, intramurana, quae maior est.
Ambrosius HOME