monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11 > 64 > 54 > 11 > 18 > 12 > 72 > 99 > 23 > 26 > 18 > 22 > 22 > 26 > 20 > 20 > 52 > 10 > 18 > 20 > 26 > 78 > 14 > 14 > 24 > 16 > 12 > 14 > 13 > 24 > 19 > 10 > 13 > 13 > 34 > 46 > 12 > 14 > 17 > 35 > 28 > 34 > 28 > 13 > 13 > 14 > 28 > 17 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 17.

1 Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur Scripturae sermonibus, quae respondit: Tamquam una ex insipientibus locuta es (Ibid., 10).
2 Non mediocris igitur ista tentatio; namque asperiores tentationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres.
3 Denique per Evam etiam Adam supplantatus est (Gen. III, 6); eoque factum, ut a mandatis coelestibus deviaret.
4 Quo errore cognito, praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat; et ideo ait ei Deus: Adam, ubi es (Ibid., 9)? hoc est, quid eras ante? ubi nunc esse coepisti? ubi te constitueram? quo ipse transgressus es? Agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei perdidisti.
5 Folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris.
6 Repudiasti fructum, sub foliis Legis latere cupis, sed proderis.
7 Recedere a Domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti, propterea fugis quem videre quaerebas.
8 Cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculum mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi.
Ambrosius HOME