monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11 > 64 > 54 > 11 > 18 > 12 > 72 > 99 > 23 > 26 > 18 > 22 > 22 > 26 > 20 > 20 > 52 > 10 > 18 > 20 > 26 > 78 > 14 > 14 > 24 > 16 > 12 > 14 > 13 > 24 > 19 > 10 > 13 > 13 > 34 > 46 > 12 > 14 > 17 > 35 > 28 > 34 > 28 > 13 > 13 > 14 > 28 > 17 > 17 > 53 > 19 > 37 > 10 > 77 > 30 > 55 > 31 > 12 > 11 > 10 > 31 > 15 > 30 > 68 > 10 > 11 > 11 > 65 > 10 > 11 > 22
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 21. <<<     >>> 23.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 22.

1 Haec ego dicebam, miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere.
2 Interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret.
3 Concessi paululum, mandatum intimat.
4 Quid tibi visum est, inquit, ut contra placitum faceres? Respondi: Quod placitum sit ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo.
5 Ait: Cur presbyteros ad basilicam destinasti? Si tyrannus es, scire volo; ut sciam quemadmodum me adversum te praeparem.
6 Retuli dicens me nihil in praeiudicium fecisse Ecclesiae: eo tempore quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liberiorem habuisse, multisque adhortantibus ut eo pergerem, dixisse: Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo.
7 Postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: Credo in Christo quod ipse nobiscum faciet imperator.
Ambrosius HOME