monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12 > 92 > 90 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 10 > 10 > 79 > 50 > 11 > 67 > 15 > 41 > 41 > 15 > 15 > 16 > 44 > 15 > 18 > 26 > 74 > 20 > 11 > 44 > 32 > 97 > 27 > 23 > 27 > 27 > 23 > 14 > 24 > 13 > 23 > 32 > 28 > 86 > 48 > 17 > 19 > 25 > 25 > 59 > 17a > 98 > 12 > 10 > 11 > 10 > 22 > 32 > 14 > 32 > 15 > 25
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 24. <<<     >>> 26.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 25.

1 Sequenti die lectus est de more liber Ionae, quo completo, hunc sermonem adorsus sum: Liber lectus est, fratres, quo prophetatur quod peccatores in poenitentiam revertantur.
2 Acceptum est ita, ut speraretur in praesenti futurum.
3 Addidi quod vir iustus etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret, vel denuntiaret excidium civitati.
4 Et quod lugubre esset illud dictum, contristatus quoque sit, quod aruisset cucurbita.
5 Deum quoque dixisse ad prophetam: Si tristis es pro cucurbita? Respondisse Ionam: Tristis.
6 Dixisse Dominum, si illud doleret quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere tantae plebis salutem! Et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat, removisse.
Ambrosius HOME