monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11 > 64 > 54 > 11 > 18 > 12 > 72 > 99 > 23 > 26
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 25. <<<     >>> 27.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 26.

1 Nec mora, nuntiatur imperatorem iussisse, ut recederent milites de basilica: negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur.
2 Quae tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus! quae gratiae! Erat autem dies quo sese Dominus pro nobis tradidit, quo in Ecclesia poenitentia relaxatur.
3 Certatim hoc nuntiare milites, irruentes in altaria, osculis significare pacis insigne.
4 Tunc agnovi quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur.
Ambrosius HOME