monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 8 > 8 > 7 > 8 > 4 > 9 > 1 > 10 > 5 > 3 > 1 > 7 > 7 > 9 > 4 > 9 > 1 > 3 > 8 > 9 > 8 > 2 > 1 > 15 > 5 > 1 > 6 > 1 > 4 > 9 > 3 > 5 > 1 > 2 > 1 > 4 > 8 > 3 > 2 > 2 > 5 > 2 > 2 > 8 > 4 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 5.

1 Ad haec ego leniter: Non opus est, inquam, ut commovearis, cum causa nulla sit commotionis: sed patienter audias, quae referantur istis.
2 Propterea et ego veni, quia prima legatione, dum mihi credis, per me deceptum te esse asserebas.
3 Gloriosum mihi est et hoc pro salute pupilli imperatoris.
4 Quos enim episcopi magis, quam pupillos debemus tueri? Scriptum est enim: Iudicate pupillo, et iustificate viduam, et eripite iniuriam accipientem (Esai. I, 17); et alibi: Iudices viduarum, et patres orphanorum (Ps. LXVII, 6).
Ambrosius HOME