monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81 > 14 > 13 > 93 > 11 > 10 > 13 > 16 > 11 > 88 > 12 > 16 > 10 > 15 > 56 > 12 > 66 > 16 > 16 > 47 > 38 > 38 > 10 > 11 > 10 > 40 > 12 > 40 > 70 > 87 > 11 > 15 > 21 > 13 > 20 > 18 > 36 > 12 > 43 > 43 > 14 > 13 > 17 > 11 > 10 > 62 > 16 > 18 > 20 > 16 > 26 > 14 > 18 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 10.

1 Sed vereris ne exuviarum reditu renovetur militibus dolor; hoc enim allegas.
2 Quem viventem deseruerunt, eum defendent peremptum? Quid eum mortuum times, quem occidisti, cum posses servare? Hostem, inquis, meum peremi.
3 Non ille tuus hostis, sed tu illius.
4 Ille iam non sentit defensionem, tu causam considera.
5 Si quis adversum te hodie imperium in his partibus usurpandum putet, quaero utrum te hostem illius dicas, an illum tibi? Nisi fallor, usurpator bellum infert, imperator ius suum tuetur.
6 Ergo quem non debueras occidere, eius reliquias negas? Habeat Valentinianus imperator vel fratris exuvias pacis tuae obsides.
7 Et quomodo allegabas quod eum non mandaveris occidi, quem prohibes sepeliri? Poterit igitur credi quod ei non invideris vitam, cui etiam sepulturam invides?
Ambrosius HOME