monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 25, 8. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 25, 9.

1 Et ideo maiores maluerunt indulgentiores esse circa iudices; ut dum gladius eorum timetur, reprimeretur scelerum furor, et non incitaretur: quod si negaretur communio, videretur criminosorum vindicata poena.
2 Maluerunt igitur priores nostri, ut in voluntate magis abstinentis, quam in necessitate sit legis.
3 Vale, et nos dilige; quia nos quoque te diligimus.
Ambrosius HOME