monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12 > 92 > 90 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 10 > 10 > 79 > 50 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 11.

1 Oblata erat a Scribis et Pharisaeis Domino Iesu adulterii rea (Ioan. VIII, 3 et seq,).
2 et hac oblata fraude, ut si eam absolveret, Legem solvere videretur: sin vero damnaret, propositum sui mutaret adventus; quia peccata omnium remissurus advenit.
3 Denique supra ait: Ego non iudico quemquam (Ioan. VIII, 15).
4 Offerentes ergo eam, dixerunt: Hanc mulierem invenimus publice maechantem.
5 Scriptum est enim in lege Moysis omnem maecham lapidari.
6 Tu vero quid dicis de ea (Levit. XX, 10)?
Ambrosius HOME