monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 11.

1 Secutus sanctum Iacob et filias suas; ne forte apud eas suorum vitiorum reperiret aliquid, et revocandi ad se haberet auctoritatem, coarguens iustum, cum ratione esset redargutus, et nihil respondere ac referre posset, quo eum deberet tenere: Si annuntiasses, inquit, mihi, emisissem te (Ibid., 27).
2 In quo prodidit quid iustus fugerit, ne eum prosequeretur, ne deduceret, ne tali comitatu stipatus procederet.
3 Primum quod multorum dominorum mancipio se subiicere non debuit; ut ab eo tamquam servulus dimitteretur.
4 Deinde quia vir exercitio intentus, et quaerens veram viam ad virtutem persequi, non hominem deductorem, sed oracula quaesivit coelestia.
5 Quae me, inquit, hinc praeceperunt abire, et nunc comitantur viantem.
Ambrosius HOME