monumenta.ch > Ambrosius > . . . > 35 > 27 > 10 > 22 > 9 > . . . > 15 > . . . > 11 > . . . > . . . > 1 > 44 > 23 > . . . > . . . > . . . > 27 > 32 > . . . > . . . > . . . > 23 > 8 > 59 > . . . > 32 > . . . > 2 > . . . > 102 > 25 > . . . > 39 > 7 > . . . > 25 > . . . > 5 > 107 > 109 > 4 > 3 > 104 > 6 > 33 > 21 > 110 > 6 > 33 > 101 > 100 > 113 > 106 > 103 > 105 > 108 > 6 > 29 > 9 > 1 > 111 > 9 > 112 > 8 > 16 > 29 > 1 > 6 > 6 > 8 > 73 > 17 > 20 > 2 > 18 > 24 > 13 > 6 > 14 > 6 > 7 > 9 > 1 > 6 > 2 > 6 > 12 > 6 > 6 > 19 > 7 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 5.

1 Huius boni cognitionem quaerebat David sicut ipse significat, dicens: Unam petivi a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationes Domini, et considerem templum eius (Psal. XXVI, 4).
2 Denique hoc esse summum bonum subtexuit statim in eodem psalmo: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ibid., 13).
3 Hic enim quaeritur, illic facie ad faciem plene videbitur.
4 Hoc bonum in domo Dei est, in illo secreto eius ac recessu.
5 Unde iterum ait: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5).
6 Alibi quoque hanc summam esse benedictionis expressit, dicens: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt Hierusalem (Psal. CXXVII, 5).
7 Ideo beatus qui illic habitat in ingressu fidei, hospitioque mentis, devotionis habitaculo, conversatione virtutis.
Ambrosius HOME