monumenta.ch > Ambrosius > . . . > 35 > 27 > 10 > 22 > 9 > . . . > 15 > . . . > 11 > . . . > . . . > 1 > 44 > 23 > . . . > . . . > . . . > 27 > 32 > . . . > . . . > . . . > 23 > 8 > 59 > . . . > 32 > . . . > 2 > . . . > 102 > 25 > . . . > 39 > 7 > . . . > 25 > . . . > 5 > 107 > 109 > 4 > 3 > 104 > 6 > 33 > 21 > 110 > 6 > 33 > 101 > 100 > 113 > 106 > 103 > 105 > 108 > 6 > 29 > 9 > 1 > 111 > 9 > 112 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 8.

1 Ipse est ergo Dominus Iesus summum bonum, quod nobis annuntiatum a prophetis, praedicatum ab angelis, promissum a Patre, evangelizatum est ab apostolis (I Tim. III, 16).
2 Qui nobis tanquam maturitas advenit: nec solum tanquam maturitas, sed tanquam maturitas in montibus adest; ut nihil acerbum, nihil immaturum in nostris consiliis sit, nihil immite, nihil asperum in operibus ac moribus, qui primus Evangelizans bona adfuit.
3 Unde et ait: Ipse qui loquebar, adsum, id est, qui loquebar in prophetis (Hebr. I, 1), adsum in corpore, quod suscepi ex Virgine: adsum interior imago Dei, character substantiae; et adsum ut homo.
4 Sed quis cognoscit me? Hominem enim viderunt, sed operibus supra hominem crediderunt.
5 An non ut homo, cum Lazarum fleret (Ioan. XI, 35); et rursus supra hominem, cum eum resuscitaret? An non ut homo, cum vapularet; et rursus supra hominem, cum totius mundi peccatum tolleret (Ioan. I, 29)?
Ambrosius HOME