monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9 > 16 > 2 > 6 > 1 > 13 > 6 > 14 > 9 > 8 > 6 > 9 > 6 > 1 > 6 > 2 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 5.

1 Aedificasti, inquit, domum, metire superiora eius, perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro et illita minio (Ibid., 14).
2 Metitur autem superiora, qui contemplatus iudicium Dei, iudicat iudicium humilis, et iudicium pauperis.
3 Qui autem in avaritiam intendit, et in sanguinem innocentis, non aedificat superiora cum iudicio, nec mensuram tenet; quia non habet Christum: nec aspirare sibi divinae flatus explorat gratiae, nec pleni luminis splendorem requirit: nec illita minio habet coenacula, cui non potest dici: Sicut resticula coccinea labia tua (Cant. IV, 3).
Ambrosius HOME