monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9 > 16 > 2 > 6 > 1 > 13 > 6 > 14 > 9 > 8 > 6 > 9 > 6 > 1 > 6 > 2 > 5 > 7 > 6 > 12 > 8 > 8 > 9 > 4 > 1 > 3 > 6 > 19 > 17 > 20 > 8 > 7 > 12 > 18 > 6 > 13 > 14 > 11 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 2.

1 Nec immerito lamentabilis pronuntiatur, quae tantorum munerum amiserat pretium, et virtutum dotalium tam grave subierat dispendium, ut ei virginalis Sponsus eriperetur.
2 Nostris enim meritis Verbum Dei nobis aut vivit, aut moritur; nam si bona studia atque opera nostra sint, vivit atque operatur in nobis Dei Verbum: si tenebrosae cogitationes operationesque nostrae sint, occidit nobis sol iustitiae (Malac. IV, 2).
3 Et ideo lamentandum praecepit pro ea anima.
4 Nam sicut illis gratulandum et epulandum est, cum quibus Sponsus est; ita illi animae lugendum, cui Sponsus fuerit ereptus, sicut de apostolis scriptum est in Evangelio: quoniam cum auferetur ab eis Sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus (Matth. IX, 15).
Ambrosius HOME