monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81 > 14 > 13 > 93 > 11 > 10 > 13 > 16 > 11 > 88 > 12 > 16 > 10 > 15 > 56 > 12 > 66 > 16 > 16 > 47 > 38 > 38 > 10 > 11 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 10.

1 Ergo huic animae cui per intemperantiam eius mortuum est Dei Verbum, et ille παρθενικὸς λόγος occidit, luctum incidit, intercessorem adhibet; ut vocetur ad poenitentiam, quo possit mereri misericordiam.
2 Illa autem quae bona intellectu, et decora in aspectu valde, sicut Abigaea acquisita sibi erat in praelio; devictis adversariis, et mortuo viro, qui vallatus nequitiis spiritalibus repugnabat ac resistebat, ne sibi speciosa uxor adimeretur (I Reg. XXV, 30): quasi victor et diligens Sponsus iucunditatem confert et gratiam, emundans eam ab omnibus pulchritudinis eius impedimentis, et exuens vestimentis captivitatis; ut depositis omnibus capitis sui capillis, id est, peccatorum criniculis, qui quasi superflui nostro in corpore videntur: Quoniam si vir comam nutriat, ignominia est illi (I Cor. XI, 54); in unitate fidei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi studeat occurrere (Ephes. IV, 13); ut omnem deponat animi perturbationem, et charitate fundata augeatur in Domino Iesu, et universo acquirat incrementum corpori.
Ambrosius HOME