monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81 > 14 > 13 > 93 > 11 > 10 > 13 > 16 > 11 > 88 > 12 > 16 > 10 > 15 > 56 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 12.

1 Et pulchre ait: Postea intrabis ad eam; ut totus ingrediaris in animam tuam, atque intra ipsam te colligas, et in ea habites, apud eam commoreris, in ipsa tibi sit omnis conversatio; ut sis non in carne, sed in spiritu, et proponas adiungere eam tibi ad consortium vitae, sciens quoniam communicabit tecum de bonis; et perfunctus eius gratia dicas: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam (Sap. VIII, 19).
2 Et illa tibi respondeat: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum eius, quae me concepit (Cant. III, 4).
3 Bona mater animarum Hierusalem illa, quae in coelo est.
Ambrosius HOME