monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9 > 16 > 2 > 6 > 1 > 13 > 6 > 14 > 9 > 8 > 6 > 9 > 6 > 1 > 6 > 2 > 5 > 7 > 6 > 12 > 8 > 8 > 9 > 4 > 1 > 3 > 6 > 19 > 17 > 20 > 8 > 7 > 12 > 18 > 6 > 13 > 14 > 11 > 2 > 6 > 8 > 1 > 10 > 8 > 6 > 2 > 8 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 33, 6.

1 Non otiosus itaque nobis a Lege in Legem excursus fuit, ut primogenitum non esse amabilis illius, id est, remissioris et voluptariae filium doceremus; quamvis propositi capituli verba hoc exprimant, dicente Scriptura: Non poterit filium amabilis primitivum praeponere, cum sciat filium odibilis primitivum esse (Deut. XXI, 17).
2 Ille est vere primitivus, qui sanctae matris sanctus est partus; sicut illa vera mater, a cuius utero non errant veri filii, sed peccatores.
3 Ergo ille non verae matris filius, non primitivus verus, sed quasi primitivus iuvatur sumptu, ne egeat; non ut dives sit, honoratur: hic autem dupla ex omnibus accepit, ut abundet; sicut etiam in Genesi habes patriarchas a fratre suo Ioseph geminae singulos stolae donatos munere, cum remitterentur ad patrem (Gen. XLV, 22), ut significarent patri repertum Ioseph, quem defunctum esse crediderat pater.
Ambrosius HOME