monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 8 > 8 > 7 > 8 > 4 > 9 > 1 > 10 > 5 > 3 > 1 > 7 > 7 > 9 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 4.

1 Unaquaeque ergo anima videns se corporeo isto clausam gurgustio, quae tamen terrenae huius habitationis consortio non degeneraverit, ingemiscit gravata corporis huius coniunctione; quia corruptibile corpus gravat animam (II Cor. V, 4), et inclinat terrenum habitaculum mentem multarum cogitationum (Sap. IX, 15): simulque cognoscens quia per fidem ambulat, non per speciem, peregrinari vult de corpore, et adesse ad Dominum (II Cor. V, 7).
Ambrosius HOME