monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 12.

1 Primitiae ergo nostrae apostoli, electi ex omnibus praesentis scilicet tunc temporis fructibus, quibus dictum est: Et maiora his facietis; fudit enim se in eos gratia Dei (Ioan. XIV, 12).
2 Isti, inquam, ingemiscebant, exspectantes redemptionem totius corporis, et adhuc ingemiscunt; quia multorum est labor, qui adhuc fluctuant.
3 Ut si aliquis ad superiora se littoris subsistat et adhuc medio corpore caedatur fluctibus, ingemiscit et comparturit, donec totus evadat.
4 Ingemiscit utique, qui adhuc nobis dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)?
Ambrosius HOME