monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12 > 92 > 90 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 10 > 10 > 79 > 50 > 11 > 67 > 15 > 41 > 41 > 15 > 15 > 16 > 44 > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 15.

1 Ergo si sperari non potest quod videtur, non bene habent aliqui: Nam quod videt quis quid, et sperat.
2 Nisi forte sic: Nam quod videt quis, quid et sperat, vel quid exspectat? Quia illud verum est, quia id speramus, quod non videmus; et ideo quamvis abesse videatur a nobis, exspectamus illud per patientiam: Exspectans enim exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2).
3 Ideo ergo exspectamus patienter, quia bonus est Dominus sustinentibus eum (Thren. III, 25).
4 Et videtur convenire, quia reddidit per patientiam: Exspectamus quae speramus, et non videmus.
5 Multum enim facit, qui sperat ea et exspectat, quae non videntur; et propterea quod intendat mentem ad illud omne quod est, sustinet.
Ambrosius HOME