monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12 > 92 > 90 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 10.

1 Quomodo enim humiliata est anima, de qua dicit: Ferrum pertransivit anima eius? Nam cum aliorum animas peccatum transeat (ferrum enim peccatum est, quod est penetrabile) Ioseph sancti anima ita non patuit peccato, ut magis peccatum ipsa penetraret.
2 Denique nec herilis illecebrae flexus est delinimento, nec immerito flammas non sensit libidinis, quia maiore divinae flagrabat ardore gratiae.
3 Unde et hoc pulchre de eo dictum est: Quia eloquium Domini ussit eum (Psal. CIV, 19); quo restinxit ignitas diaboli sagittas.
Ambrosius HOME